

Epistola I ad Corinthos*
Caput 15: Versus 40
Coelestia.Resurgentium corpora sunt coelestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus coelestis est, ex eo corpora coelestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur.